- PITHOLAUS
- I.PITHOLAUSCommodi Imperatoris educator, Galen. et in aula Institutor, quem perstringere videtur Lamprid. in Commodo, c. 1. cum ait: Habuit literatorem Graecum, Onesicritum, Latmum, Capellam Antistium: Orator ei At teius Sanctus fuit. Sed tot disceiplinarum Magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis, aut eorum, qui in aula Institutores habentur. Idem paulo post, Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit annô aetatis XII. Nam, quum tepidrus forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit: quaendo a Paedagogo, cuthoc iussiim fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret. Ubi Pitholatum itidem indigitari, contendit Casaubonus, ex Galeno περὶ τοῦ προγενώςκειν, vide eum ad Lamprid. d. l.II.PITHOLAUScum Lycophrone, Pheraeorum tyrannidem obtinuit, occisô per dolum affine Alexandrô: sed a Philippo Macedone eiectus, Olymp. 107. an. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.